Interviews with Latin content creators (4): Caia

1. paulum nobis narra de te ipso, et quomodo alias linguas in primis didicisses.

Nōmen mihi est Caia Caesarēnsis (vel saltem id vocārī mālō, partim quod Novae Caesarēae versārī soleō). Profestrix sum nōn Latīnae sed Physicae et investīgātiōnēs īnstrūmentīs mathēmaticīs condūcō ad vulcānōs in fundō maris pertinentēs. Quamquam inūsitātum sit, cottīdiē variās rēs in labōrandō agō Latīnē (dē quibus plūs deōrsum).

Prīma alia lingua mihi Bulgarica erat, quia forte amīcōs Bulgaricōs habēbam. Hanc linguam discēbam praecipuē per dialogōrum legendum et amicīs meīs in sermōne. Ōlim librum Famīliam Rōmānam fortuitō invēnī et nōn crēdere potuī linguam intellegere posse sine aliae linguae auxiliō! Rē vērā sīcut magica vidēbātur sonitumque huius linguae valdē amābam. Hīs diēbus etiam linguam Hispānicam discō et in hōc opere Latīna ūtilissima est.

2. quid censebas de lingua latina, antequam discere incepistis?

Sciēbam hanc linguam ūniversālem scientiae aliārumque disciplīnārum fuisse (exemplī grātiā, per librum “Philosophiae Nātūrālis Principia Mathēmatica” ab Isaacō Newtōnō), sed ad Latīnam discendam tantum genera librōrum “Wheelock’s Latin” similia mihi nōta erant et ille modus discendī mē omnīnō reppulerat.

3. adhuc quomodo linguam latina uel discis uel melius colis?

Legere amō et hōc amōre ūtor quam maximē in linguārum discendō praesertimque Latīnae. Cottīdiē multiplicem varietātem rērum legō et saepe eandem rēm plūries. Ad linguam exercendam per tōtum diem rēs agendās mihi ipsī narrō et notās Latīnē faciō (dē consiliīs investigātiōnis, congressibus facultātis, lectiōnibus cursūs et cēterīs).

4. quae latine scribere soles, atque quid temporibus futuris creare in animo habes?

Dē rēbus insolitīs bēstiīsque imāgināriīs discō et in fābulās meās incorporō. Persōnae principālēs hārum fābulārum paene semper sunt fēminae, partim quod nōn satis fābulae Latīnae tālēs habent, sed etiam quia mē plūs perītam esse sentiō in scrībendō dē fēminīs. Hās fābulās aliquando in ūnā narrātiōne coniungere velim ut aliquid sīcut “Ad Alpēs” creem, sed in genere phantasiae, cum viātoribus fābulās narrantibus in mundō imāginōsō.

5. si quis plus scriptum/inceptum a te audire aut legere vult, ubi inveniri potest?

Omnēs meae fābulae invenīrī possunt apud Journaly et mē sequī in pipiandō licet @caesarensis.

One response

  1. Pingback: Interviews with Latin content creators (4): Caia — The Patrologist – Talmidimblogging

Leave a Reply

This site uses Akismet to reduce spam. Learn how your comment data is processed.

%d bloggers like this: